Iterum locutus est Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem; et si noluerit dimittere populum, dic ad Aaron ut extendat manum super flumina, rivos et paludes. Et fecit sic. Et ascenderunt ranae et operuerunt terram Aegypti. Quae ut dicit Josephus, ortae, in brevi moriebantur, et putrescentibus cadaveribus fetor nimis noxius exhalabat ex aqua, imo quaedam quasi domesticae domos intrantes saepe in cibis, et potibus, et lectis inveniebantur. Fecerunt autem et malefici similiter. Sunt autem tria genera ranarum, unum fluviale, et vocale; aliud minimum, quod et calamitum dicitur; quod si projiciatur in os, canis obmutescit; tertium magnum est et venenosum, quod rubeta dicitur, et vulgo exassantium. Dixit ergo Pharao ad eos: Orate Dominum, et auferentur ranae a nobis, et dimittam populum. Et clamavit Moyses ad Dominum, et mortuae sunt ranae. Vidensque Pharao quod data esset requies, non dimisit eos.